ch. 47
2.47.1
proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu
altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis
fortuna est uersata.
2.47.2nam ut altero in cornu Q. Fabium,
sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agentem
hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui
uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
2.47.3cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum
in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans
collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam
sustinuisset.
2.47.4Manlius quoque ad restituendam aciem
se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt
militum animos. simul et uanior iam erat hostium
acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia
mittunt ad castra oppugnanda.
2.47.5in quae haud magno certamine
impetu facto cum praedae magis quam pugnae memores
tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem
sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco
res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte
ipsi proelium renouant.
2.47.6et Manlius consul reuectus in
castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat.
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam
accendit. nam cum incursantes quacumque exitum ostenderet
spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum
unus in ipsum consulem insignem armis inuadit.
2.47.7prima
excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit;
consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes.
2.47.8Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos
agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto consulis
corpore patefecissent una porta hostibus uiam.
2.47.9ea
erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem
alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim.
uictoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris
funeribus.
2.47.10itaque consul decernente senatu triumphum,
si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia
eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta
Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba [consule altero
amisso] publico priuatoque deformem luctu lauream non
accepturum.
2.47.11omni acto triumpho depositus triumphus
clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
rediit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque
ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas
laudes ipse maximam partem earum ferret.
2.47.12neque immemor
eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi
animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus.
Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. inde
populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei
publicae arte.