Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.46.5 Liv. 2.47.4 (English) >>Liv. 2.47.11

2.47.1 proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata.

2.47.2nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agentem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;

2.47.3cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset.

2.47.4Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. simul et uanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.

2.47.5in quae haud magno certamine impetu facto cum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant.

2.47.6et Manlius consul reuectus in castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. nam cum incursantes quacumque exitum ostenderet spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum unus in ipsum consulem insignem armis inuadit.

2.47.7prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit; consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.46.5 Liv. 2.47.4 (English) >>Liv. 2.47.11

Powered by PhiloLogic