Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.47 Liv. 2.48 (English) >>Liv. 2.49

ch. 48 2.48.1 igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Uerginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.

2.48.2itaque principio anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere; captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit.

2.48.3aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Caesonis ingenium.

2.48.4nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur incursionibus Aequorum Latini. eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla pugna memorabilis fuit.

2.48.5at a Ueiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio uenisset. ex eo tempore neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit; res proxime formam latrocinii uenerat.

2.48.6legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in uicem eludentes. ita neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Uolscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos [se] apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.

2.48.7sed Ueiens hostis, adsiduus magis quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio sinebat.

2.48.8tum Fabia gens senatum adiit. consul pro gente loquitur: 'adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Ueiens eget. uos alia bella curate, Fabios hostes Ueientibus date. auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.

2.48.9nostrum id nobis uelut familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res publica et milite illic et pecunia uacet.' gratiae ingentes actae.

2.48.10consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant, domum redit. iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.47 Liv. 2.48 (English) >>Liv. 2.49

Powered by PhiloLogic