Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.47.11 | Liv. 2.48.3 (English) | >>Liv. 2.48.10 |
2.48.1
igitur non patrum magis quam plebis studiis K . Fabius
cum T . Uerginio consul factus neque belli neque dilectus
neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua
ex parte incohata concordiae spe , primo quoque tempore
cum patribus coalescerent animi plebis .
itaque principio
anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus
exsisteret , occuparent patres ipsi suum munus facere ;
captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent ;
uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus
sit .
aspernati patres sunt ; questi quoque quidam nimia
gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Caesonis
ingenium .
nullae deinde urbanae factiones fuere ; uexabantur incursionibus
Aequorum Latini . eo cum exercitu Caeso missus
in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit . Aequi
se in oppida receperunt murisque se tenebant ; eo nulla
pugna memorabilis fuit .
at a Ueiente hoste clades accepta
temeritate alterius consulis , actumque de exercitu foret , ni
K . Fabius in tempore subsidio uenisset . ex eo tempore
neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit ; res proxime
formam latrocinii uenerat .
legionibus Romanis cedebant
in urbem ; ubi abductas senserant legiones , agros incursabant ,
bellum quiete , quietem bello in uicem eludentes . ita
neque omitti tota res nec perfici poterat ; et alia bella aut
praesentia instabant , ut ab Aequis Uolscisque , non diutius
quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus ,
aut mox moturos [se ] apparebat Sabinos semper infestos
Etruriamque omnem .
2.48.2
2.48.3
2.48.4
2.48.5
2.48.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.47.11 | Liv. 2.48.3 (English) | >>Liv. 2.48.10 |