Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.49.2 Liv. 2.49.10 (English) >>Liv. 2.50.5

2.49.7praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites breui in patriam ad parentes restituant.

2.49.8in cassum missae preces. infelici uia, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perueniunt. is opportunus uisus locus communiendo praesidio.

2.49.9L. Aemilius inde et C. Seruilius consules facti. et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, uagantes per utrumque finem, fecere.

2.49.10interuallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Ueientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie;

2.49.11quamquam uix dirigendi aciem spatium Ueientibus fuit; adeo inter primam trepidationem dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum.

2.49.12ita fusi retro ad saxa Rubraibi castra habebant—, pacem supplices petunt. cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.

ch. 50 2.50.1 rursus cum Fabiis erat Ueienti populo, sine ullo maioris belli apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus <in> incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.49.2 Liv. 2.49.10 (English) >>Liv. 2.50.5

Powered by PhiloLogic