Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.48.8 | Liv. 2.49.6 (English) | >>Liv. 2.50.2 |
2.49.3consul paludatus
egrediens in uestibulo gentem omnem suam instructo
agmine uidet ; acceptus in medium signa ferri iubet . nunquam
exercitus neque minor numero neque clarior fama et
admiratione hominum per urbem incessit .
sex et trecenti
milites , omnes patricii , omnes unius gentis , quorum neminem
ducem sperneres , egregius quibuslibet temporibus senatus ,
ibant , unius familiae uiribus Ueienti populo pestem minitantes .
2.49.5sequebatur turba propria alia cognatorum sodaliumque ,
nihil medium , nec spem nec curam , sed immensa
omnia uoluentium animo , alia publica sollicitudine excitata ,
fauore et admiratione stupens .
ire fortes , ire felices iubent ,
inceptis euentus pares reddere ; consulatus inde ac triumphos ,
omnia praemia ab se , omnes honores sperare .
praetereuntibus
Capitolium arcemque et alia templa , quidquid
deorum oculis , quidquid animo occurrit , precantur ut illud
agmen faustum atque felix mittant , sospites breui in patriam
ad parentes restituant .
in cassum missae preces . infelici
uia , dextro iano portae Carmentalis , profecti ad Cremeram
flumen perueniunt . is opportunus uisus locus communiendo
praesidio .
L . Aemilius inde et C . Seruilius consules facti . et donec
nihil aliud quam in populationibus res fuit , non ad praesidium
modo tutandum Fabii satis erant , sed tota regione qua
Tuscus ager Romano adiacet , sua tuta omnia , infesta hostium ,
uagantes per utrumque finem , fecere .
interuallum deinde
haud magnum populationibus fuit , dum et Ueientes accito
ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant , et
Romanae legiones ab L . Aemilio consule adductae cominus
cum Etruscis dimicant acie ;
2.49.4
2.49.6
2.49.7
2.49.8
2.49.9
2.49.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.48.8 | Liv. 2.49.6 (English) | >>Liv. 2.50.2 |