Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.50.8 Liv. 2.51.4 (English) >>Liv. 2.52.3

2.51.1 cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus.

2.51.2tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, super bellum annona prementetransierant enim Etrusci Tiberim—, ni Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus. adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.

2.51.3ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id certamen fecit.

2.51.4A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. post acceptam proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; populationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant.

2.51.5capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior caedes fuit.

2.51.6ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi, castra Seruili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere.

2.51.7confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum celeriora essent,

2.51.8agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.50.8 Liv. 2.51.4 (English) >>Liv. 2.52.3

Powered by PhiloLogic