Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.51.3 Liv. 2.52.2 (English) >>Liv. 2.53.1

2.51.7confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum celeriora essent,

2.51.8agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus.

2.51.9inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Ueiens bellum.

ch. 52 2.52.1 urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato.

2.52.2ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. tribuni plebem agitare suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in singulos.

2.52.3Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statiua consul habuisset;

2.52.4ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset.

2.52.5in multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato multam dixerunt. ea in caput uertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum.

2.52.6alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Ualerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.51.3 Liv. 2.52.2 (English) >>Liv. 2.53.1

Powered by PhiloLogic