Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.52.1 Liv. 2.53.1 (English) >>Liv. 2.54.2

2.52.7et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed feruidi animi uir ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.

2.52.8iuuit et Uerginius collega testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianumadeo mutauerant animumprofuit iudicium.

ch. 53 2.53.1 certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.

2.53.2intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.

2.53.3paulisper auersi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt.

2.53.4dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.52.1 Liv. 2.53.1 (English) >>Liv. 2.54.2

Powered by PhiloLogic