Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.52.7 | Liv. 2.53.5 (English) | >>Liv. 2.54.7 |
2.53.2intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse .
tumultus e castris et in urbem penetrat ; tamquam Ueiis
captis , ita pauidi Ueientes ad arma currunt . pars Sabinis
eunt subsidio , pars Romanos toto impetu intentos in castra
adoriuntur .
paulisper auersi turbatique sunt ; deinde et
ipsi utroque uersis signis resistunt , et eques ab consule
immissus Tuscos fundit fugatque , eademque hora duo exercitus ,
duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae
sunt .
dum haec ad Ueios geruntur , Uolsci Aequique
in Latino agro posuerant castra populatique fines erant .
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis , sine Romano
aut duce aut auxilio castris exuerunt ;
2.53.5ingenti praeda praeter
suas reciperatas res potiti sunt . missus tamen ab Roma
consul in Uolscos C . Nautius ; mos , credo , non placebat ,
sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque
bella gerere .
nullum genus calamitatis contumeliaeque
non editum in Uolscos est , nec tamen perpelli potuere
ut acie dimicarent .
2.53.3
2.53.4
2.53.6
ch. 54
2.54.1
2.54.2
2.54.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.52.7 | Liv. 2.53.5 (English) | >>Liv. 2.54.7 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)