Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.52.8 Liv. 2.54.1 (English) >>Liv. 2.54.8

2.53.4dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;

2.53.5ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Uolscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque bella gerere.

2.53.6nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.

ch. 54 2.54.1 L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.

2.54.2paci externae confestim continuatur discordia domi. agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, summa ui resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit.

2.54.3L. Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt; Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus consulem inuenio. hoc anno, quoscumque consules habuit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.

2.54.4suadent monent honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares uero fasces, praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destinari.

2.54.5quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.52.8 Liv. 2.54.1 (English) >>Liv. 2.54.8

Powered by PhiloLogic