Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.53.5 | Liv. 2.54.6 (English) | >>Liv. 2.55.3 |
2.54.3L . Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt ;
Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus
consulem inuenio . hoc anno , quoscumque consules habuit ,
rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati
non plebem magis quam iuniores patrum .
suadent
monent honoribus et administratione rei publicae abstineant ;
consulares uero fasces , praetextam , curulemque sellam
nihil aliud quam pompam funeris putent ; claris insignibus
uelut infulis uelatos ad mortem destinari .
quod si consulatus
tanta dulcedo sit , iam nunc ita in animum inducant
consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate
esse ; consuli , uelut apparitori tribunicio , omnia ad nutum
imperiumque tribuni agenda esse ;
2.54.6si se commouerit , si
respexerit patres , si aliud quam plebem esse in re publica
crediderit , exsilium Cn . Marci , Meneni damnationem et
mortem sibi proponat ante oculos .
his accensi uocibus
patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque
a plurium conscientia habuere , ubi cum id modo constaret ,
iure an iniuria , eripiendos esse reos , atrocissima quaeque
maxime placebat sententia , nec auctor quamuis audaci facinori
deerat .
igitur iudicii die , cum plebs in foro erecta
expectatione staret , mirari primo quod non descenderet
tribunus ; dein cum iam mora suspectior fieret , deterritum
a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam
queri ;
2.54.9tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant
nuntiant domi mortuum esse inuentum . quod ubi in totam
contionem pertulit rumor , sicut acies funditur duce occiso ,
ita dilapsi passim alii alio . praecipuus pauor tribunos inuaserat ,
quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae
monitos .
2.54.4
2.54.5
2.54.7
2.54.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.53.5 | Liv. 2.54.6 (English) | >>Liv. 2.55.3 |