Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.54.8 Liv. 2.55.4 (English) >>Liv. 2.56.2

2.55.2tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum quomodo resistatur patribus;

2.55.3id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere.

2.55.4his uocibus alii alios cum incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos.

2.55.5cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero, 'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.

2.55.6tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro.

2.55.7adeste, ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis

2.55.8tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non priuati iuris.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.54.8 Liv. 2.55.4 (English) >>Liv. 2.56.2

Powered by PhiloLogic