Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.54.10 Liv. 2.55.9 (English) >>Liv. 2.56.6

2.55.5cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero, 'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.

2.55.6tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro.

2.55.7adeste, ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis

2.55.8tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non priuati iuris.

2.55.9huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exerceret uictoriam.

2.55.10conticescente deinde tumultu cum in senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis, Uoleronis audaciam.

2.55.11multis ferociter dictis sententiis, uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis certari non placuit.

ch. 56 2.56.1 Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.

2.56.2contraque omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.54.10 Liv. 2.55.9 (English) >>Liv. 2.56.6

Powered by PhiloLogic