Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.56.4 Liv. 2.56.12 (English) >>Liv. 2.57.3

2.56.9itaque deficiente oratione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'.

2.56.10occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. summoueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.

2.56.11adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;

2.56.12non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.' facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.

2.56.13ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;

2.56.14uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem,

2.56.15certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium;

2.56.16non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.56.4 Liv. 2.56.12 (English) >>Liv. 2.57.3

Powered by PhiloLogic