Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.55.6 Liv. 2.56.5 (English) >>Liv. 2.56.13

2.56.2contraque omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.

2.56.3haud parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos uellent tribunos auferret.

2.56.4huic actioni gratissimae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur.

2.56.5plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur.

2.56.6principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat.

2.56.7ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem,

2.56.8sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.

2.56.9itaque deficiente oratione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.55.6 Liv. 2.56.5 (English) >>Liv. 2.56.13

Powered by PhiloLogic