Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.55.7 | Liv. 2.56.6 (English) | >>Liv. 2.56.14 |
2.56.3haud
parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur ,
sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia
creandi quos uellent tribunos auferret .
huic actioni gratissimae
plebi cum summa ui resisterent patres , nec quae una
uis ad resistendum erat , ut intercederet aliquis ex collegio ,
auctoritate aut consulum aut principum adduci posset , res
tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum
extrahitur .
plebs Uoleronem tribunum reficit : patres , ad
ultimum dimicationis rati rem uenturam , Ap . Claudium
Appi filium , iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque
plebi , consulem faciunt . collega ei T . Quinctius
datur .
principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur .
sed ut inuentor legis Uolero , sic Laetorius , collega eius ,
auctor cum recentior tum acrior erat .
ferocem faciebat
belli gloria ingens , quod aetatis eius haud quisquam manu
promptior erat . is , cum Uolero nihil praeterquam de lege
loqueretur , insectatione abstinens consulum , ipse incusationem
Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae
in plebem Romanam exorsus , cum a patribus non consulem ,
2.56.8sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem
creatum esse contenderet , rudis in militari homine lingua
non suppetebat libertati animoque .
itaque deficiente oratione ,
'quando quidem non facile loquor ' inquit , 'Quirites ,
quam quod locutus sum praesto , crastino die adeste ; ego
hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem '.
2.56.10occupant tribuni templum postero die ; consules nobilitasque
ad impediendam legem in contione consistunt . summoueri
Laetorius iubet , praeterquam qui suffragium ineant .
2.56.4
2.56.5
2.56.6
2.56.7
2.56.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.55.7 | Liv. 2.56.6 (English) | >>Liv. 2.56.14 |