Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.56.13 Liv. 2.58.1 (English) >>Liv. 2.59.1

2.57.3ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri.

2.57.4Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.

ch. 58 2.58.1 tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.

2.58.2nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium.

2.58.3Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro mouere.

2.58.4Ap. Claudius in Uolscos missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat.

2.58.5odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules.

2.58.6haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.56.13 Liv. 2.58.1 (English) >>Liv. 2.59.1

Powered by PhiloLogic