Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.57.2 | Liv. 2.58.5 (English) | >>Liv. 2.59.5 |
2.58.1
tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt . numero
etiam additos tres , perinde ac duo antea fuerint , Piso
auctor est .
nominat quoque tribunos , Cn . Siccium , L .
Numitorium , M . Duillium , Sp . Icilium , L . Maecilium .
Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est
bellum coortum . uastauerant agros ut si qua secessio plebis
fieret ad se receptum haberet ; compositis deinde rebus
castra retro mouere .
Ap . Claudius in Uolscos missus ,
Quinctio Aequi prouincia euenit . eadem in militia saeuitia
Appi quae domi esse , liberior quod sine tribuniciis uinculis
erat .
odisse plebem plus quam paterno odio : se uictum
ab ea ; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem
perlatam legem esse , quam minore conatu , nequaquam
tanta patrum spe , priores impedierint consules .
haec
ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio
exercitum stimulabat . nec ulla ui domari poterat ;
2.58.7tantum certamen animis imbiberant . segniter , otiose , neglegenter ,
contumaciter omnia agere ; nec pudor nec metus
coercebat . si citius agi uellet agmen , tardius sedulo incedere ;
si adhortator operis adesset , omnes sua sponte motam
remittere industriam ;
2.58.8praesenti uoltus demittere , tacite praetereuntem
exsecrari , ut inuictus ille odio plebeio animus
interdum moueretur .
omni nequiquam acerbitate prompta ,
nihil iam cum militibus agere ; a centurionibus corruptum
exercitum dicere ; tribunos plebei cauillans interdum et
Uolerones uocare .
2.58.2
2.58.3
2.58.4
2.58.5
2.58.6
2.58.9
ch. 59
2.59.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.57.2 | Liv. 2.58.5 (English) | >>Liv. 2.59.5 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)