Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.57.4 Liv. 2.58.9 (English) >>Liv. 2.59.8

2.58.5odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules.

2.58.6haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat;

2.58.7tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam;

2.58.8praesenti uoltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus interdum moueretur.

2.58.9omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et Uolerones uocare.

ch. 59 2.59.1 nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset.

2.59.2ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem.

2.59.3tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia.

2.59.4quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.57.4 Liv. 2.58.9 (English) >>Liv. 2.59.8

Powered by PhiloLogic