Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.58 Liv. 2.59 (English) >>Liv. 2.60

ch. 59 2.59.1 nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset.

2.59.2ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem.

2.59.3tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia.

2.59.4quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset;

2.59.5negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos.

2.59.6uictus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.

2.59.7cum maxime agmen e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.

2.59.8nemo ullius nisi fugae memor. ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.

2.59.9tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae,

2.59.10desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos,

2.59.11ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.58 Liv. 2.59 (English) >>Liv. 2.60

Powered by PhiloLogic