Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.58.5 | Liv. 2.59.4 (English) | >>Liv. 2.60.1 |
2.59.1
nihil eorum Uolsci nesciebant , instabantque eo magis ,
sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum
exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem
habuisset .
ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior
fuit ; non enim uincere tantum noluit , ut Fabianus exercitus ,
sed uinci uoluit . productus in aciem turpi fuga petit castra ,
nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis
uidit foedamque extremi agminis caedem .
tum expressa
uis ad pugnandum , ut uictor iam a uallo submoueretur
hostis , satis tamen appareret capi tantum castra militem
Romanum noluisse , alioqui gaudere sua clade atque ignominia .
2.59.4quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper
saeuire uellet contionemque aduocaret , concurrunt ad
eum legati tribunique , monentes ne utique experiri uellet
imperium , cuius uis omnis in consensu oboedientium esset ;
2.59.5negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri
uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur ;
hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo
fuisse , ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam
speciem obuersari ante oculos .
uictus tandem , quando quidem
nihil praeter tempus noxae lucrarentur , remissa contione
iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset , prima
luce classico signum profectionis dedit .
cum maxime agmen
e castris explicaretur , Uolsci , ut eodem signo excitati , nouissimos
adoriuntur . a quibus perlatus ad primos tumultus eo
pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri
neque instrui acies posset .
2.59.2
2.59.3
2.59.6
2.59.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.58.5 | Liv. 2.59.4 (English) | >>Liv. 2.60.1 |