Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.58.6 | Liv. 2.59.6 (English) | >>Liv. 2.60.3 |
2.59.3tum expressa
uis ad pugnandum , ut uictor iam a uallo submoueretur
hostis , satis tamen appareret capi tantum castra militem
Romanum noluisse , alioqui gaudere sua clade atque ignominia .
2.59.4quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper
saeuire uellet contionemque aduocaret , concurrunt ad
eum legati tribunique , monentes ne utique experiri uellet
imperium , cuius uis omnis in consensu oboedientium esset ;
2.59.5negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri
uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur ;
hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo
fuisse , ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam
speciem obuersari ante oculos .
uictus tandem , quando quidem
nihil praeter tempus noxae lucrarentur , remissa contione
iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset , prima
luce classico signum profectionis dedit .
cum maxime agmen
e castris explicaretur , Uolsci , ut eodem signo excitati , nouissimos
adoriuntur . a quibus perlatus ad primos tumultus eo
pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri
neque instrui acies posset .
nemo ullius nisi fugae memor .
ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere
ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere .
tandem
conlectis ex dissipato cursu militibus consul , cum reuocando
nequiquam suos persecutus esset , in pacato agro castra
posuit ; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem
exercitum militaris disciplinae ,
2.59.10desertorem signorum ,
ubi signa , ubi arma essent singulos rogitans , inermes milites ,
signo amisso signiferos ,
2.59.6
2.59.7
2.59.8
2.59.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.58.6 | Liv. 2.59.6 (English) | >>Liv. 2.60.3 |