Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.6.3 Liv. 2.6.10 (English) >>Liv. 2.7.7

2.6.7Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflammatus ira 'ille est uir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.

2.6.8di regum ultores adeste.' concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit. sensit in se iri Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini offert;

2.6.9adeoque infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.

2.6.10simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superueniunt. ibi uaria uictoria et uelut aequo Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua superata.

2.6.11Ueientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

ch. 7 2.7.1 ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.

2.7.2adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie;

2.7.3uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.6.3 Liv. 2.6.10 (English) >>Liv. 2.7.7

Powered by PhiloLogic