Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.5.8 Liv. 2.6.6 (English) >>Liv. 2.7.2

2.6.3eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno uisus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. ferrent opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.

2.6.4haec mouerunt Ueientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uidebatur suos Romae regnare.

2.6.5ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti consules eunt.

2.6.6Ualerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur.

2.6.7Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflammatus ira 'ille est uir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.

2.6.8di regum ultores adeste.' concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit. sensit in se iri Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini offert;

2.6.9adeoque infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.5.8 Liv. 2.6.6 (English) >>Liv. 2.7.2

Powered by PhiloLogic