Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.5.10 | Liv. 2.6.7 (English) | >>Liv. 2.7.3 |
2.6.4haec mouerunt
Ueientes , ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias
demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt .
Tarquinienses nomen ac cognatio mouet : pulchrum uidebatur
suos Romae regnare .
ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum
regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium .
postquam in agrum Romanum uentum est , obuiam hosti
consules eunt .
Ualerius quadrato agmine peditem ducit :
Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit . eodem
modo primus eques hostium agminis fuit ; praeerat Arruns
Tarquinius filius regis , rex ipse cum legionibus sequebatur .
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse , deinde iam
propius ac certius facie quoque Brutum cognouit , inflammatus
ira 'ille est uir ' inquit , 'qui nos extorres expulit patria .
ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit .
di regum ultores adeste .' concitat calcaribus equum atque
in ipsum infestus consulem derigit . sensit in se iri Brutus ;
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus ; auide
itaque se certamini offert ;
2.6.9adeoque infestis animis concurrerunt ,
neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis
memor , ut contrario ictu per parmam uterque transfixus
duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint .
simul et cetera equestris pugna coepit , neque ita multo post
et pedites superueniunt . ibi uaria uictoria et uelut aequo
Marte pugnatum est ; dextera utrimque cornua uicere , laeua
superata .
Ueientes , uinci ab Romano milite adsueti , fusi
fugatique : Tarquiniensis , nouus hostis , non stetit solum , sed
etiam ab sua parte Romanum pepulit .
2.6.5
2.6.6
2.6.7
2.6.8
2.6.10
2.6.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.5.10 | Liv. 2.6.7 (English) | >>Liv. 2.7.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)