2.60.2huic tantae concordiae ducis exercitusque non
ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per
agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda.
2.60.3ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus
haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum
duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus
rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab
senatu memorans.
2.60.4uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique annum
exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res
maior uictoria suscepti certaminis quam usu.
2.60.5plus enim
dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submouendo,
quam uirium aut plebi additum est aut demptum
patribus.
ch. 61
2.61.1
turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio
consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria
tum propter iudicium Ap. Claudi,
2.61.2cui acerrimo aduersario
legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio
consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere.
2.61.3nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus
populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum.
2.61.4patres
quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem
senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios
plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in
certamine egressum, iratae obici plebi.
2.61.5unus e patribus ipse
Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro
nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces
perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret
aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem
asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset,
aliquid leniret atque submitteret.