Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.60.2 | Liv. 2.61.5 (English) | >>Liv. 2.62.3 |
2.61.1
turbulentior inde annus excepit L . Ualerio T . Aemilio
consulibus , cum propter certamina ordinum de lege agraria
tum propter iudicium Ap . Claudi ,
2.61.2cui acerrimo aduersario
legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio
consuli sustinenti M . Duillius et Cn . Siccius diem dixere .
nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus
populi est , plenus suarum , plenus paternarum irarum .
patres
quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt : propugnatorem
senatus maiestatisque uindicem suae , ad omnes tribunicios
plebeiosque oppositum tumultus , modum dumtaxat in
certamine egressum , iratae obici plebi .
unus e patribus ipse
Ap . Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro
nihilo habebat . illum non minae plebis , non senatus preces
perpellere unquam potuere , non modo ut uestem mutaret
aut supplex prensaret homines , sed ne ut ex consueta quidem
asperitate orationis , cum ad populum agenda causa esset ,
aliquid leniret atque submitteret .
idem habitus oris , eadem
contumacia in uoltu , idem in oratione spiritus erat , adeo ut
magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam
consulem timuerat .
semel causam dixit , quo semper agere
omnia solitus erat , accusatorio spiritu , adeoque constantia
sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua
uoluntate prodicerent , trahi deinde rem sinerent .
haud ita
multum interim temporis fuit ; ante tamen quam prodicta
dies ueniret , morbo moritur .
cuius laudationem cum tribunus
plebis impedire conaretur , plebs fraudari sollemni honore
supremum diem tanti uiri noluit , et laudationem tam aequis
auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et
exsequias frequens celebrauit .
2.61.3
2.61.4
2.61.5
2.61.6
2.61.7
2.61.8
2.61.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.60.2 | Liv. 2.61.5 (English) | >>Liv. 2.62.3 |