Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.60.4 | Liv. 2.61.7 (English) | >>Liv. 2.63.3 |
2.61.5unus e patribus ipse
Ap . Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro
nihilo habebat . illum non minae plebis , non senatus preces
perpellere unquam potuere , non modo ut uestem mutaret
aut supplex prensaret homines , sed ne ut ex consueta quidem
asperitate orationis , cum ad populum agenda causa esset ,
aliquid leniret atque submitteret .
idem habitus oris , eadem
contumacia in uoltu , idem in oratione spiritus erat , adeo ut
magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam
consulem timuerat .
semel causam dixit , quo semper agere
omnia solitus erat , accusatorio spiritu , adeoque constantia
sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua
uoluntate prodicerent , trahi deinde rem sinerent .
haud ita
multum interim temporis fuit ; ante tamen quam prodicta
dies ueniret , morbo moritur .
cuius laudationem cum tribunus
plebis impedire conaretur , plebs fraudari sollemni honore
supremum diem tanti uiri noluit , et laudationem tam aequis
auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et
exsequias frequens celebrauit .
2.61.6
2.61.7
2.61.8
2.61.9
ch. 62
2.62.1
2.62.2
2.62.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.60.4 | Liv. 2.61.7 (English) | >>Liv. 2.63.3 |