Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.61.5 Liv. 2.62.3 (English) >>Liv. 2.64.1

2.61.9cuius laudationem cum tribunus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et exsequias frequens celebrauit.

ch. 62 2.62.1 eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.

2.62.2admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.

2.62.3omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati agri sunt.

2.62.4incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.

2.62.5id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

ch. 63 2.63.1 inter haec bella manente discordia domi, consules T.

2.63.2Numicius Priscus A. Uerginius facti. non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis parabatur, cum Uolscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.

2.63.3consules coacti extemplo ab senatu ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.

2.63.4et hostes quidem nihil aliud quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.61.5 Liv. 2.62.3 (English) >>Liv. 2.64.1

Powered by PhiloLogic