Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.61.6 | Liv. 2.62.4 (English) | >>Liv. 2.64.2 |
2.62.1
eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos
profectus , cum hostem ad proelium elicere non posset , castra
oppugnare est adortus . prohibuit foeda tempestas cum grandine
ac tonitribus caelo deiecta .
admirationem deinde auxit
signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut
numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit .
omnis ira belli ad populationem agri uertit . alter consul
Aemilius in Sabinis bellum gessit . et ibi , quia hostis moenibus
se tenebat , uastati agri sunt .
incendiis deinde non uillarum
modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur
Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent , ancipiti
proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca .
id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem ,
integro inde decedens bello .
2.62.2
2.62.3
2.62.4
2.62.5
ch. 63
2.63.1
2.63.2
2.63.3
2.63.4
2.63.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.61.6 | Liv. 2.62.4 (English) | >>Liv. 2.64.2 |