Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.64.3 Liv. 2.64.11 (English) >>Liv. 2.65.7

2.64.8intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit,

2.64.9haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset,

2.64.10Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.

2.64.11reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit.

ch. 65 2.65.1 ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo impetu perculit;

2.65.2quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat.

2.65.3ferocius agunt equites; circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt.

2.65.4Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum excussisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.64.3 Liv. 2.64.11 (English) >>Liv. 2.65.7

Powered by PhiloLogic