Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.63.3 Liv. 2.64.4 (English) >>Liv. 2.65.2

2.64.1 extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae [pacis] certamine patrum et plebis.

2.64.2irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. similem annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.

2.64.3Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.

2.64.4quos Seruilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret.

2.64.5et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine;

2.64.6et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se putant uincere uicere.

2.64.7consul metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit.

2.64.8intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit,

2.64.9haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.63.3 Liv. 2.64.4 (English) >>Liv. 2.65.2

Powered by PhiloLogic