Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.64 Liv. 2.65 (English) >>Liv. 3.1

ch. 65 2.65.1 ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo impetu perculit;

2.65.2quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat.

2.65.3ferocius agunt equites; circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt.

2.65.4Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum excussisset.

2.65.5restitere primo obstinatis animis; deinde ut obtinentes locum uim <pro ui> referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.

2.65.6iam prope erat ut in summum cliui iugum euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo pauore castra capiuntur: qui Uolscorum effugere potuerunt, Antium petunt.

2.65.7Antium et Romanus exercitus ductus. paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.64 Liv. 2.65 (English) >>Liv. 3.1

Powered by PhiloLogic