Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.2 Liv. 2.7.10 (English) >>Liv. 2.8.6

2.7.7haec dicta uolgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem uimque maiorem esse.

2.7.8ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse.

2.7.9'nunquamne ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?

2.7.10ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat?

2.7.11non obstabunt Publi Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur libertas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et,

2.7.12ubi nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo aedificata.

ch. 8 2.8.1 latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.2 Liv. 2.7.10 (English) >>Liv. 2.8.6

Powered by PhiloLogic