Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.6.9 Liv. 2.7.6 (English) >>Liv. 2.7.12

2.7.3uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.

2.7.4collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae pudicitiae fuisset.

2.7.5consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.

2.7.6regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri.

2.7.7haec dicta uolgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem uimque maiorem esse.

2.7.8ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse.

2.7.9'nunquamne ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.6.9 Liv. 2.7.6 (English) >>Liv. 2.7.12

Powered by PhiloLogic