Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.9 Liv. 2.8.5 (English) >>Liv. 2.9.3

2.8.1 latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae est.

2.8.2ante omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere.

2.8.3quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit.

2.8.4creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus.

2.8.5apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria intercidisse.

2.8.6nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Ualerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus.

2.8.7aegrius quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.

2.8.8non crediderit factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.9 Liv. 2.8.5 (English) >>Liv. 2.9.3

Powered by PhiloLogic