Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.7.11 | Liv. 2.8.7 (English) | >>Liv. 2.9.6 |
2.8.4creatus Sp .
Lucretius consul , qui magno natu , non sufficientibus iam
uiribus ad consularia munera obeunda , intra paucos dies
moritur . suffectus in Lucreti locum M . Horatius Puluillus .
apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium
consulem ; Bruto statim Horatium suggerunt ; credo , quia
nulla gesta res insignem fecerit consulatum , memoria intercidisse .
nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes ; Ualerius
Horatiusque consules sortiti uter dedicaret . Horatio sorte
euenit : Publicola ad Ueientium bellum profectus .
aegrius
quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam
incliti templi Horatio dari . id omnibus modis impedire
conati , postquam alia frustra temptata erant , postem iam
tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt ,
mortuum eius filium esse , funestaque familia dedicare
eum templum non posse .
non crediderit factum an tantum
animo roboris fuerit , nec traditur certum nec interpretatio
est facilis . nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus
quam ut cadauer efferri iuberet , tenens postem precationem
peragit et dedicat templum .
haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno .
2.8.5
2.8.6
2.8.7
2.8.8
2.8.9
ch. 9
2.9.1
2.9.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.7.11 | Liv. 2.8.7 (English) | >>Liv. 2.9.6 |