Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.12 Liv. 2.9.1 (English) >>Liv. 2.9.8

2.8.7aegrius quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.

2.8.8non crediderit factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.

2.8.9haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.

ch. 9 2.9.1 inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur,

2.9.2nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis.

2.9.3nisi quanta ui ciuitates eam expetant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae.

2.9.4Porsenna cum regem esse Romae <tutum>, tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu uenit.

2.9.5non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque Porsennae nomen. nec hostes modo timebant sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.7.12 Liv. 2.9.1 (English) >>Liv. 2.9.8

Powered by PhiloLogic