Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.8.9 | Liv. 2.9.7 (English) | >>Liv. 2.10.7 |
2.9.5non unquam alias ante tantus terror
senatum inuasit ; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque
Porsennae nomen . nec hostes modo timebant
sed suosmet ipsi ciues , ne Romana plebs , metu perculsa ,
receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet .
2.9.6multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab
senatu data . annonae in primis habita cura , et ad frumentum
comparandum missi alii in Uolscos , alii Cumas . salis
quoque uendendi arbitrium , quia impenso pretio uenibat , in
publicum omne sumptum , ademptum priuatis ; portoriisque
et tributo plebes liberata , ut diuites conferrent qui oneri
ferendo essent : pauperes satis stipendii pendere , si liberos
educent .
itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum
rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem
tenuit , ut regium nomen non summi magis quam infimi
horrerent ,
2.9.8nec quisquam unus malis artibus postea tam
popularis esset quam tum bene imperando uniuersus senatus
fuit .
2.9.7
ch. 10
2.10.1
2.10.2
2.10.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.8.9 | Liv. 2.9.7 (English) | >>Liv. 2.10.7 |