Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2 Liv. 3 (English) >>Liv. 4

ch. 1 3.1.1 Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.

3.1.2iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua.

3.1.3possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in consulem auerterant.

3.1.4atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Uolscis esse;

3.1.5Antium, [propinquam] opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, ciuitatem in concordia fore.

3.1.6haec sententia accepta est. triumuiros agro dando creat T. Quinctium A. Uerginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere uellent.

3.1.7fecit statim, ut fit, fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.

3.1.8Aequi a Q. Fabiois eo cum exercitu ueneratpacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

ch. 2 3.2.1 Q. Seruilius insequenti annois enim cum Sp. Postumio consul fuitin Aequos missus in Latino agro statiua habuit. quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.

3.2.2extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor pacem Aequis dederat, ea prouincia data.

3.2.3qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.

3.2.4quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.

3.2.5si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.

3.2.6haec dicta adeo nihil mouerunt quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algidum aduersus Romanos missus.

3.2.7quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe exciuit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.

3.2.8sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: 'ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum.

3.2.9in noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi;

3.2.10ne timete.' his uocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam uenire noctem ratus quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.

3.2.11proelium fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.

3.2.12non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;

3.2.13Aequos populationibus incursionibusque meliores esse et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.

ch. 3 3.3.1 relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.

3.3.2necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne uictus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat;

3.3.3agrestesque pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum paruas manus, sed omnia uano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.

3.3.4ab his proximi audita incerta eoque uaniora ferre ad alios. cursus clamorque uocantium ad arma haud multum a pauore captae urbis abesse. forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam.

3.3.5id remedium timori fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit.

3.3.6uocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Seruilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non inuenit.

3.3.7ab altero consule res gesta egregie est; qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam populationem fecit.

3.3.8pauci hostium euasere ex insidiis, praeda omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.

3.3.9census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa ciuium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.

3.3.10in Aequis nihil deinde memorabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. consul cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.

ch. 4 3.4.1 consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. —Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo ne quis immutationem uirorum ipsorum esse quae nominum est putet.

3.4.2haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Uolscis praesidium petiere; quo cupide oblatoadeo ciuitates hae perpetuo in Romanos odio certauerebellum summa ui parabatur.

3.4.3sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel acerrimus fuit;

3.4.4compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienauit.

3.4.5necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset.

3.4.6qui cum haud grauate uenissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata ut magis suspecti quam uenerant dimitterentur.

3.4.7bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem inuenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit.

3.4.8primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.

3.4.9Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti caperet.

3.4.10ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum uisum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti;

3.4.11ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios militesita tum repentina auxilia appellabantiussi.

ch. 5 3.5.1 multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;

3.5.2simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.

3.5.3L. Ualerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.

3.5.4nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies seruatum.

3.5.5interim in castris Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis fieret.

3.5.6Furium legatumfrater idem consulis eratlongius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum uidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit.

3.5.7et consul nuntio circumuenti fratris conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, uolnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbauit et ferociores hostes fecit;

3.5.8qui caede legati et consulis uolnere accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; uenissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, †cum Latino Hernicoque exercitu, subuenisset.

3.5.9is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum ab se procul editum ex castris eruptione facta, magnam uim hostium circumuenit.

3.5.10minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit. hi uagi dissipato agmine fugientes in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem incidere;

3.5.11tum consularis exercitus egregia pugna consulis uolnus, legati et cohortium ultus est caedem. magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.

3.5.12difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint ceciderintue exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Ualerius concipere summas:

3.5.13Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede: interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta.

3.5.14ut Romam reditum est et iustitium remissum, caelum uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuersata oculis aut uanas exterritis ostentauere species. his auertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulierumque turba implebantur.

3.5.15cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi.

ch. 6 3.6.1 comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P. Seruilius. kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt.

3.6.2graue tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam pecori, et auxere uim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis.

3.6.3ea conluuio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac uigiliis angebat, ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos.

3.6.4uix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.

3.6.5praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo populari; si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis opem laturos.

3.6.6discessere socii, pro tristi nuntio tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat quod uix Romanis fulti uiribus sustinuissent.

3.6.7non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria uastatos. ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret, perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia.

3.6.8mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Seruilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat, sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent.

3.6.9munus uigiliarum senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.

ch. 7 3.7.1 deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit.

3.7.2adeo enim nullam spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim

3.7.3castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuersisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est.

3.7.4interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.

3.7.5ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit.

3.7.6haud minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri, M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus;

3.7.7et per ignota capita late uagata est uis morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac uota uertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum,

3.7.8ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra implent. stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.

ch. 8 3.8.1 inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere,

3.8.2uersisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille Uetusius fuit.

3.8.3ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset.

3.8.4igitur nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in Uolscos ad bellum ultro inferendum:

3.8.5Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.

3.8.6Ueturius primo proelio hostes fundit fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles.

3.8.7urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad arcendam uim parum uirium esset. Q. Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.

3.8.8itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.

3.8.9igitur praeparatis animis repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt.

3.8.10ibi Uolscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.

3.8.11uictor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique adflictas uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.

ch. 9 3.9.1 sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitauerunt.

3.9.2C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae ciuitati inuehebatur:

3.9.3nomine enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;

3.9.4quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia uerterent in plebem.

3.9.5quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.

3.9.6qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit:

3.9.7insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti.

3.9.8mortuis duobus consulibus, iacente aegra ciuitate, in conluuione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.

3.9.9quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saeuitum sit?

3.9.10non illum consulare imperium sed tribuniciam potestatem inuisam intolerandamque facere; quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit.

3.9.11'uos' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam esse; tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus.

3.9.12nobis miserum, inuidiosum uobis est, desertam rem publicam inuadi. non ius uestrum, sed inuidiam minueritis. agite cum collega ut rem integram in aduentum consulum differat. ne Aequi quidem ac Uolsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere.' agunt cum Terentilio tribuni,

3.9.13dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.

ch. 10 3.10.1 Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret.

3.10.2reliqua uendita, quibus domini non exstitere. debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.

3.10.3iactata per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est; cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit.

3.10.4tum imperatori exercituique honos suus redditus. triumphauit de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret.

3.10.5anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio nouos adgressa consules est; erant consules P.

3.10.6Uolumnius Ser. Sulpicius. eo anno caelum ardere uisum, terra ingenti concussa motu est. bouem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret.

3.10.7libri per duumuiros sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.

3.10.8ecce, ut idem in singulos annos orbis uolueretur, Hernici nuntiant Uolscos et Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam; Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas uires belli esse.

3.10.9ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur; consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Uolsci, alteri ut Aequi prouincia esset.

3.10.10tribuni coram in foro personare, fabulam compositam Uolsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne uirtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte eludi.

3.10.11quia occidione prope occisos Uolscos et Aequos mouere sua sponte arma posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam fidam propinquam infamem fieri.

3.10.12bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione ciuium ulciscentes tribunos.

3.10.13sic, ne quid aliud actum putent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caueant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant.

3.10.14si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.

ch. 11 3.11.1 at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci uelut rei experiundae causa, et statim uis coorta.

3.11.2quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat sed uirium spes, et manu obtinendum erat quod intenderes.

3.11.3quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.

3.11.4initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoueri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda sed permissa temeritati audaciaeque esset.

3.11.5multum et consules se abstinebant, ne cui in conluuione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.

3.11.6Caeso erat Quinctius, ferox iuuenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et uiribus. ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua, non manu promptior in ciuitate haberetur.

3.11.7hic cum in medio patrum agmine constitisset, eminens inter alios, uelut omnes dictaturas consulatusque gerens in uoce ac uiribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.

3.11.8hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obuius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, uictam legem esse.

3.11.9tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Uerginius, ex collegio unus, Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos uelut iusto persequi bello.

3.11.10accusator pati reum ruere inuidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre.

3.11.11ibi multa saepe ab iuuentute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium.

3.11.12tamen legi resistebat. et A. Uerginius identidem plebi: 'ecquid sentitis iam, uos, Quirites, Caesonem simul ciuem et legem quam cupitis habere non posse?

3.11.13quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. exspectate dum consul aut dictator fiat, quem priuatum uiribus et audacia regnantem uidetis.' adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.

ch. 12 3.12.1 iam aderat iudicio dies apparebatque uolgo homines in damnatione Caesonis libertatem agi credere. tum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos. sequebantur necessarii, principes ciuitatis.

3.12.2T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque decora,

3.12.3adfirmabat neque in Quinctia gente neque in ciuitate Romana tantam indolem tam maturae uirtutis unquam exstitisse; suum primum militem fuisse, se saepe uidente pugnasse in hostem.

3.12.4Sp. Furius, missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio; neminem unum esse cuius magis opera putet rem restitutam.

3.12.5L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie;

3.12.6suadere et monere iuuenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum rerum eius ciuitatis in quamcumque uenisset, suum quam alienum mallent ciuem esse.

3.12.7quod offendat in eo, feruorem et audaciam, aetatem cottidie auferre: quod desideretur, consilium, id in dies crescere. senescentibus uitiis, maturescente uirtute, sinerent tantum uirum senem in ciuitate fieri.

3.12.8pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori atque adulescentiae petendo, sibi qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium orabat.

3.12.9sed alii auersabantur preces aut uerecundia aut metu, alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.

ch. 13 3.13.1 premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen unum, quod M. Uolscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat,

3.13.2testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuuentutem grassantem in Subura incidisse. ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab Caesone cecidisse;

3.13.3semianimem inter manus domum ablatum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse. haec Uolscio clamitante adeo concitati homines sunt ut haud multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.

3.13.4Uerginius arripi iubet hominem et in uincula duci. patricii ui contra uim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere uiolari.

3.13.5tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato; seruaturum tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem necauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat.

3.13.6appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in uincla conici uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.

3.13.7summam pecuniae quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est.

3.13.8uades dari placuit; unum uadem tribus milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis est. decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est reum. hic primus uades publico dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit.

3.13.9iudicii die cum excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Uerginio comitia habente, collegae appellati dimisere concilium.

3.13.10pecunia a patre exacta crudeliter, ut diuenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio quodam tugurio uiueret.

ch. 14 3.14.1 hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem: ab externis armis otium fuit.

3.14.2cum uelut uictores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent possessione rei publicae,

3.14.3iuniores, id maxime quod Caesonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam temperauere impetus suos.

3.14.4cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.

3.14.5mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines, domum inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat.

3.14.6ne uoce quidem incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est. nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.

ch. 15 3.15.1 accipiunt ciuitatem placidiorem consules C. Claudius Appi filius et P. Ualerius Publicola. nihil noui nouus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tenebat.

3.15.2quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent:

3.15.3coniurationem factam; Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuentus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat.

3.15.4et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud nouum malum necopinato exortum.

3.15.5exsules seruique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Appio Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere.

3.15.6confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pauore in forum deuolant: alternae uoces 'ad arma' et 'hostes in urbe sunt' audiebantur.

3.15.7consules et armare plebem et inermem pati timebant, incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab seruili fraude, urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando interdum mouebant; nec enim poterat pauida et consternata multitudo regi imperio.

3.15.8dant tamen arma, non uolgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere.

3.15.9lux deinde aperuit bellum ducemque belli. seruos ad libertatem Appius Herdonius ex Capitolio uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et seruitiis graue iugum demeret; id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se Uolscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.

ch. 16 3.16.1 dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Ueientium neu Sabinorum id consilium esset timere et,

3.16.2cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito adessent, tum aeterni hostes, Uolsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam uenirent.

3.16.3multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;

3.16.4uixque concordia sisti uidebatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum uidebatur.

3.16.5ad id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum, sed uanam imaginem belli ad auertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros.

3.16.6concilium inde legis perferendae habere, auocato populo ab armis. senatum interim consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus hostis intulerat.

ch. 17 3.17.1 postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Ualerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos uenit.

3.17.2'quid hoc rei est' inquit, 'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspicio rem publicam euersuri estis? tam felix uobis corrumpendis fuit qui seruitia non commouit auctor? cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?' inde ad multitudinem oratione uersa:

3.17.3'si uos urbis, Quirites, si uestri nulla cura tangit, at uos ueremini deos uestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publicos uestros penates tenent; haec uobis forma sanae ciuitatis uidetur?

3.17.4tantum hostium non solum intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt.

3.17.5non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit?

3.17.6Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est. primus en ego consul, quantum mortalis deum possum,

3.17.7te ac tua uestigia sequar.' ultimum orationis fuit, se arma capere, uocare omnes Quirites ad arma; si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum.

3.17.8iuberent tribuni, quoniam in Appium Herdonium uetarent, in P. Ualerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibus esset.

3.17.9uim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit;

3.17.10tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere; admonere ut uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent.

3.17.11non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos priuatosque hostibus dedi.

3.17.12dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neue Ueiens hostis moueretur, circa portas murosque discesserant.

ch. 18 3.18.1 eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt.

3.18.2L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim conuocato senatu atque introductis nuntiis magnopere censet,

3.18.3ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem occasionem daturos deos.

3.18.4placet ferri auxilium; iuuentus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt.

3.18.5ibi iam P. Ualerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem.

3.18.6auctoritas uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.

3.18.7hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.

3.18.8trepidare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. iam in uestibulum perruperant templi cum P. Ualerius inter primores pugnam ciens interficitur.

3.18.9P. Uolumnius consularis uidit cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis prouolat. prae ardore impetuque tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit quam se pugnare sine duce sentiret.

3.18.10multi exsulum caede sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus. ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium purgatum atque lustratum.

3.18.11in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.

ch. 19 3.19.1 pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri fidem exsoluerent, instare <C.> Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul antequam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de lege.

3.19.2hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim occiperet.

3.19.3perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant.

3.19.4is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent:

3.19.5cum Caesone filio suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus, regia licentia uiuere.

3.19.6'Aulus' inquit, 'ille Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Appius Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui uere rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit.

3.19.7et uosC. Claudi pace et P. Ualeri mortui loquarprius in cliuum Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis? pudet deorum hominumque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma.

3.19.8in dubio fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Ualerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus.

3.19.9hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere? scilicet si quis uobis humillimus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis:

3.19.10Iuppiter optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat? et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt?

3.19.11at enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem uos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo quam cum P. Ualerius consul periit,—si tuleritis.

3.19.12iam primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.'

ch. 20 3.20.1 mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rem publicam. consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graues facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se uindicabat.

3.20.2tum tribuni, eludentes uelut uana dicta, persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit.

3.20.3'nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Ualerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu consulis nec iniussu abituros.

3.20.4edicimus itaque, omnes qui in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.' cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint.

3.20.5sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.

3.20.6igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:

3.20.7omnes id iussuros quod consules uelint; neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio.

3.20.8terrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciuitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.

ch. 21 3.21.1 senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe ueniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt.

3.21.2tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse.

3.21.3consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno uehementior actio consulis fuit.

3.21.4'mirer' inquit, 'si uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? uos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, ne temeritati multitudinis cedatis,

3.21.5tamquam id sit plus posse in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. leuius enim uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum.

3.21.6imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.

3.21.7te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam putem.'

3.21.8communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non obseruaturos.

ch. 22 3.22.1 consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.

3.22.2Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent.

3.22.3consules inde partiti prouincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum ueniret.

3.22.4Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque hostium consedit.

3.22.5ubi cum Uolsci, quia nondum ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies circa uallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.

3.22.6inde signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia conlocat.

3.22.7ita trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. transgressus inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.

3.22.8inde effuse fugientes eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos caedendo.

3.22.9magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus foret ni fugientes siluae texissent.

ch. 23 3.23.1 dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias.

3.23.2haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur.

3.23.3Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subuehit.

3.23.4aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem.

3.23.5qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.

3.23.6uictor ad Columenid loco nomen estexercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.

3.23.7ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.

ch. 24 3.24.1 hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos.

3.24.2obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum differrentur.

3.24.3erat et noua exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant.

3.24.4multis enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum;

3.24.5nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset multi priuatim ferebant Uolscio iudicem.

3.24.6cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio

3.24.7nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant. in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum aduentum est.

3.24.8qui ubi triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos;

3.24.9at illietenim extremum anni iam eratquartum adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen auerterant. et cum consules nihilo minus aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent uictoria certaminis penes tribunos fuit.

3.24.10eodem anno Aequis pax est petentibus data. census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa ciuium capita centum septendecim milia trecenta undeuiginti.

3.24.11consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen quam alias infesta ciuitas fuit.

ch. 25 3.25.1 L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Uolscio impediebant; sed in quaestoribus nouis maior uis, maior auctoritas erat.

3.25.2cum M. Ualerio Mani filio Uolesi nepote quaestor erat T. Quinctius Capitolinus qui ter consul fuerat.

3.25.3is, quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuuenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.

3.25.4cum Uerginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc interualli datum res tranquillas in urbe fecit.

3.25.5nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat.

3.25.6Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione ueniunt, plenique praedae in Algido castra locant. in ea castra Q. Fabius, P. Uolumnius, A. Postumius legati ab Roma uenerunt questum iniurias et ex eo foedere res repetitum.

3.25.7eos Aequorum imperator, quae mandata habeant ab senatu Romano, ad quercum iubet dicere; se alia interim acturum. quercus ingens arbor praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat.

3.25.8tum ex legatis unus abiens 'et haec' inquit, 'sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a uobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum

3.25.9hominumque simul uiolata iura exsequemur.' Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum prouinciam dedit. tribuni suo more impedire dilectum, et forsitan ad ultimum impedissent; sed nouus subito additus terror est.

ch. 26 3.26.1 uis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione uenit; foedati agri, terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti.

3.26.2alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum positis, per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur.

3.26.3Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat.

3.26.4quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant. quae priusquam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri.

3.26.5nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent.

3.26.6Nautium consulem arcessunt. in quo cum parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.

3.26.7operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes.

3.26.8spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia uocantur.

3.26.9ibi ab legatisseu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentussalute data in uicem redditaque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salue?' togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet.

3.26.10qua simul absterso puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt.

3.26.11nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.

3.26.12et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam uigilatum est in urbe.

ch. 27 3.27.1 postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui [cum] stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset.

3.27.2cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae quicquam rei agere;

3.27.3tum quicumque aetate militari essent armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;

3.27.4quibus aetas ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pararet uallumque peteret, cibaria coquere iussit.

3.27.5sic iuuentus discurrit ad uallum petendum. sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere.

3.27.6inde composito agmine non itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:

3.27.7adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta uerti.

3.27.8'adcelera, signifer,' 'sequere, miles,' inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. media nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.

ch. 28 3.28.1 ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumuectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis ualloque redire in ordines suos.

3.28.2facta quae imperauit. tum quo fuerant ordine in uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere uallum.

3.28.3edito imperio, signum secutum est. iussa miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. superat inde castra hostium et in castra consulis uenit; alibi pauorem, alibi gaudium ingens facit.

3.28.4Romani ciuilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationibus ac uigiliis territant hostem.

3.28.5consul differendum negat; illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur. itaque arma suos capere et se subsequi iubet.

3.28.6nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.

3.28.7iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum consule ad lucem est.

3.28.8luce prima iam circumuallati ab dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. hic instabat noua pugna: illa nihil remiserat prior.

3.28.9tum ancipiti malo urgente, a proelio ad preces uersi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione uictoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. ab consule ad dictatorem ire iussi;

3.28.10is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloelium ducem principesque alios uinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.

3.28.11tribus hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas transuersa una deligata. sub hoc iugo dictator Aequos misit.

ch. 29 3.29.1 castris hostium receptis plenis omnium rerumnudos enim emiseratpraedam omnem suo tantum militi dedit;

3.29.2consularem exercitum ipsumque consulem increpans 'carebis' inquit 'praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti. et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere,

3.29.3legatus his legionibus praeeris.' ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat, ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori, libram pondo, decreuerit et proficiscentem eum patronum salutauerit.

3.29.4Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo ueniebat agmine urbem ingredi iussit. ducti ante currum hostium duces; militaria signa praelata;

3.29.5secutus exercitus praeda onustus. epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.

3.29.6eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis ciuitas data est. confestim se dictator magistratu abdicasset ni comitia M. Uolsci, falsi testis, tenuissent. ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus;

3.29.7Uolscius damnatus Lanuuium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicauit. per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat; ad uastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus.

3.29.8extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum patres tenuere; plebes uicit ut quintum eosdem tribunos crearent.

3.29.9lupos uisos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. haec eo anno gesta.

ch. 30 3.30.1 sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Puluillus.

3.30.2cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foretadeo exarserant animisni, uelut dedita opera, nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.

3.30.3senatum consules uocant; iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine noua de dilectu contentio orta;

3.30.4uincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem uenire.

3.30.5is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.

3.30.6expressit hoc necessitas patribus: id modo excepere ne postea eosdem tribunos uiderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset, extemplo habita.

3.30.7tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea crearentur.

3.30.8dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.

ch. 31 3.31.1 deinde M. Ualerius Sp. Uerginius consules facti. domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. de Auentino publicando lata lex est. tribuni plebis iidem refecti.

3.31.2hi sequente anno, T. Romilio C. Ueturio consulibus, legem omnibus contionibus suis celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset.

3.31.3cum maxime haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt Aequos in agro Tusculano esse. fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. ambo consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inueniunt.

3.31.4ibi pugnatum. supra septem milia hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. eam propter inopiam aerarii consules uendiderunt. inuidiae tamen res ad exercitum fuit, eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit.

3.31.5itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C. Caluio Cicerone tribuno plebis, Ueturio ab L. Alieno aedile plebis.

3.31.6uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Ueturius quindecim. nec haec priorum calamitas consulum segniores nouos fecerat consules. et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse.

3.31.7tum abiecta lege quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.

3.31.8rem non aspernabantur patres; daturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere.

ch. 32 3.32.1 ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit,

3.32.2dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. uastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus.

3.32.3flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Puluillus, in cuius locum C. Ueturium, eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere.

3.32.4mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus;

3.32.5ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit:

3.32.6domi motus orti. iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemuiros sine prouocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset.

3.32.7admiscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino aliaeque sacratae leges abrogarentur.

ch. 33 3.33.1 anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros, quemadmodum ab regibus ante ad consules uenerat, translato imperio.

3.33.2minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriauere; eo citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.

3.33.3decemuiri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Ueturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp.

3.33.4Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega inuito ad patres rettulerat.

3.33.5his proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda noua iura usui fore credebant.

3.33.6suppleuere ceteri numerum. graues quoque aetate electos nouissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur.

3.33.7regimen totius magistratus penes Appium erat fauore plebis, adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator euaderet pro truci saeuoque insectatore plebis.

3.33.8decimo die ius populo singuli reddebant. eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant: collegis nouem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter ipsos, qui consensus priuatis interdum inutilis est, summa aduersus alios aequitas erat.

3.33.9moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. cum sine prouocatione creati essent, defosso cadauere domi apud P. Sestium, patriciae gentis uirum,

3.33.10inuento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret.

ch. 34 3.34.1 cum promptum hoc ius uelut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis,

3.34.2populum ad contionem aduocauerunt et, quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere:

3.34.3se, quantum decem hominum ingeniis prouideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse: plus pollere multorum ingenia consiliaque.

3.34.4uersarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusue esset conferrent.

3.34.5eas leges habiturum populum Romanum quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset.

3.34.6cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo, fons omnis publici priuatique est iuris.

3.34.7uolgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemuiros iterum creandi fecit.

3.34.8iam plebs, praeterquam quod consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem appellationi decemuiris, quaerebat.

ch. 35 3.35.1 postquam uero comitia decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt,

3.35.2tanta exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatismetu, credo, ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateretprensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes.

3.35.3demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos numerares;

3.35.4propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat. criminari optimates, extollere candidatorum leuissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque,

3.35.5in foro uolitare, per illos se plebi uenditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi uellet:

3.35.6apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et uolgari cum priuatis non tam properantis abire magistratu quam uiam ad continuandum magistratum quaerentis esse.

3.35.7propalam obuiam ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt.

3.35.8ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebiet id ipsum pessimo exemplonemo unquam fecisset. ille enimuero, quod bene uertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit;

3.35.9deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii ciuibus, nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat,

3.35.10se in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat.

3.35.11creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. Rabuleius.

ch. 36 3.36.1 ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. suo iam inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.

3.36.2cottidie coibant remotis arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.

3.36.3idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemuiri seruassent ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.

3.36.4centum uiginti lictores forum impleuerant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine prouocatione creati essent, interpretabantur.

3.36.5decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem libertatis uocem aut in senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.

3.36.6nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata prouocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemuiri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii uideri possent, ad populum reiecissent.

3.36.7aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; paulatim totus uertere in plebem coepit; abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur. hominum, non causarum toti erant, ut apud quos gratia uim aequi haberet.

3.36.8iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.

3.36.9opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel obtinerent imperium.

ch. 37 3.37.1 circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.

3.37.2primores patrum odisse decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem in seruitutem elapsos iuuare nolle;

3.37.3cumulari quoque iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium ueniant.

3.37.4iam et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset.

3.37.5exspectabant quam mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum interim mentio comitiorum nulla fieri.

3.37.6et decemuiri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant latera.

3.37.7eorum cateruae tribunalia obsederant; hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua quidquid cupitum foret, potentioris esset.

3.37.8et iam ne tergo quidem abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo non ire obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.

ch. 38 3.38.1 idus Maiae uenere. nullis subrogatis magistratibus, priuati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.

3.38.2id uero regnum haud dubie uideri. deploratur in perpetuum libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus uidetur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas, indignabantur.

3.38.3Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim uagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum dilectui fore.

3.38.4non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemuiri consultant quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia.

3.38.5addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant.

3.38.6is pauor perculit decemuiros ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta inuidiae immineret tempestas:

3.38.7omnes uastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos; temptationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.

3.38.8postquam audita uox in foro est praeconis patres in curiam ad decemuiros uocantis, uelut noua res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur ex tanto interuallo rem desuetam usurparent;

3.38.9hostibus belloque gratiam habendam quod solitum quicquam liberae ciuitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitudinem circa decemuiros intueri,

3.38.10cum et ipsi suum inuisum consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes.

3.38.11patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum a coetu congressuque impotentium dominorum se amouissent.

3.38.12postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detractarent referunt senatum in agris esse. laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare imperium referrent.

3.38.13iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior conuenit. quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque si uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus paruisset.

ch. 39 3.39.1 sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus.

3.39.2L. Ualerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse.

3.39.3nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, decem Tarquinios appellantem admonentemque Ualeriis et Horatiis ducibus pulsos reges.

3.39.4nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam uiolentiamque tum perosus regis.

3.39.5quae si in rege tum [eodem] aut in filio regis ferenda non fuerint, quem <eadem> laturum in tot priuatis?

3.39.6uiderent ne uetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare quam illis senatum cogere liceat.

3.39.7ubi uellent experirentur quanto fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.

3.39.8de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus, qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium imperium habeant.

3.39.9fuisse regibus exactis patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per populum egisse? optimates? qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc ita habeant ut de re publica loqui prohibeant?

3.39.10ne nimium in metu alieno spei ponerent; grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae metuant.

ch. 40 3.40.1 haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent,

3.40.2C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui

3.40.3fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;

3.40.4quippe rem publicam, si a uolentibus nequeat, ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum euentum se horrere.

3.40.5cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent, Claudium interpellandi uerecundia fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.

3.40.6omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos;

3.40.7multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. alia sententia, asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.

3.40.8ita labente iam causa decemuirorum, L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemuiri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur,

3.40.9quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros, qui decemuiratum petissentaut soli ii aut maxime

3.40.10oppugnarent, aut quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controuersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent quid agatur.

3.40.11ceterumnonne enim maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei tantae auferri?—sibi placere de eo quod Ualerius Horatiusque ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimulent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum redacta,

3.40.12senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae deessent perferrentur.

3.40.13in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata referant:

3.40.14sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.

ch. 41 3.41.1 in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum euincebant. ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatiusque uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.

3.41.2tum Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur audacia,

3.41.3uictum imperium esset, 'non erit melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem misisse,' et ad Ualerium, negantem se priuato reticere, lictorem accedere iussit.

3.41.4iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium Ualerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra uocem excessisset, decemuiri propositum tenuere.

3.41.5consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemuiros uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum exsurgere rursus plebem:

3.41.6si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in obliuionem tribunorum plebem adduci.

3.41.7silentio patrum edicitur dilectus. iuniores cum sine prouocatione imperium esset ad nomina respondent. legionibus scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus opporteret.

3.41.8principes inter decemuiros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans quam nauum in malitia ingenium esse.

3.41.9hunc enim uirum, egregium olim domi militiaeque, decemuiratus collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum.

3.41.10M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt.

ch. 42 3.42.1 nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.

3.42.2illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent ciuibus fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemuirorum prospere usquam gereretur uinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.

3.42.3fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;

3.42.4persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut armis tutabantur.

3.42.5maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.

3.42.6Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali odio patres uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,

3.42.7arma Tusculum ad supplementum decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi digressos in castris militem habere, castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.

ch. 43 3.43.1 ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemuiri belli domique adiciunt.

3.43.2L. Siccium in Sabinis, per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad uolgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt.

3.43.3datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent.

3.43.4haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari uiribus animo, circumuentus tutaretur.

3.43.5nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos.

3.43.6primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus.

3.43.7inuidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemuirorum in uolgus fama est.

ch. 44 3.44.1 sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset.

3.44.2Ap. Claudium uirginis plebeiae stuprandae libido cepit. pater uirginis, L. Uerginius, honestum ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi militiaeque.

3.44.3perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et pro causa plebis expertae uirtutis.

3.44.4hanc uirginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animaduerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit.

3.44.5M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.

3.44.6uirgini uenienti in forumibi namque in tabernaculis litterarum ludi erantminister decemuiri libidinis manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem ui abstracturum.

3.44.7pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus; Uergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam indignitas rei uirgini conciliat.

3.44.8iam a ui tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui.

3.44.9uocat puellam in ius. auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi peruentum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Uergini translatam suppositam ei esse;

3.44.10id se indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse.

3.44.11aduocati puellae, cum Uerginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare,

3.44.12postulant ut rem integram in patris aduentum differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.

ch. 45 3.45.1 Appius decreto praefatur quam libertati fauerit eam ipsam legem declarare quam Uergini amici postulationi suae praetendant;

3.45.2ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis uariet. in iis enim qui adserantur in libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat.

3.45.3placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in aduentum eius qui pater dicatur promittat.

3.45.4aduersus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus et sponsus Icilius interueniunt;

3.45.5dataque inter turbam uia, cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait uociferantemque Icilium submouet.

3.45.6placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'ferro hinc tibi submouendus sum, Appi' inquit, 'ut tacitum feras quod celari uis. uirginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.

3.45.7proinde omnes collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili.

3.45.8non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini datum est.

3.45.9saeuite in tergum et in ceruices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. huic si uis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Uerginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes.

3.45.10postulo Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.

3.45.11Uerginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. me uindicantem sponsam in libertatem uita citius deseret quam fides.'

ch. 46 3.46.1 concitata multitudo erat certamenque instare uidebatur. lictores Icilium circumsteterant;

3.46.2nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Uerginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.

3.46.3non praebiturum se illi eo die materiam, sed, ut iam sciret non id petulantiae suae sed Uerginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut decederet iure suo uindicarique puellam in posterum diem pateretur;

3.46.4quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque decemuiro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores conuocaturum ad coercendos seditionis auctores: contentum se suis lictoribus fore.

3.46.5cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque aduocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuuenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Uerginium acciri e castris;

3.46.6in eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt.

3.46.7cum instaret adsertor puellae ut uindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.

3.46.8atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die uestra opera utar; sponsorum nunc satis est.' ita uindicatur Uerginia spondentibus propinquis.

3.46.9Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse uideretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Uerginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant.

3.46.10improbum consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus Uerginius prima uigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.

ch. 47 3.47.1 at in urbe prima luce cum ciuitas in foro exspectatione erecta staret, Uerginius sordidatus filiam secum obsoleta ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti aduocatione in forum deducit.

3.47.2circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? haec prope contionabundus circumibat homines.

3.47.3similia his ab Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla uox mouebat.

3.47.4aduersus quae omnia obstinato animo Appiustanta uis amentiae uerius quam amoris mentem turbaueratin tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Uerginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.

3.47.5quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem uerum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti ueri similem inuenio, id quod constat nudum uidetur proponendum, decresse uindicias secundum seruitutem.

3.47.6primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein cum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam uirginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset,

3.47.7Uerginius intentans in Appium manus, 'Icilio' inquit, 'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educaui. placet pecudum ferarumque ritu promisce in concubitus ruere? passurine haec isti sint nescio: non spero esse passuros illos qui arma habent.'

3.47.8cum repelleretur adsertor uirginis a globo mulierum circumstantiumque aduocatorum, silentium factum per prae

ch. 48 3.48.1 conem. decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad mouendam seditionem.

3.48.2itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum uiolaret, sed ut turbantes ciuitatis otium pro maiestate imperii coerceret.

3.48.3'proinde quiesse erit melius. i,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad prehendendum mancipium.' cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda iniuriae puella stabat.

3.48.4tum Uerginius ubi nihil usquam auxilii uidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum inuectus; deinde sinas hic coram uirgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.'

3.48.5data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, in libertatem uindico.' pectus deinde puellae transfigit, respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque

3.48.6caput sanguine hoc consecro.' clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet. ille ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.

3.48.7Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant.

3.48.8sequentes clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?— cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.

3.48.9uirorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac prouocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

ch. 49 3.49.1 concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis.

3.49.2Appius nunc uocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuuenum per turbam uadens, in uincula duci iubet.

3.49.3iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Ualerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, uindicare se a priuato Icilium aiebant; si uim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore.

3.49.4hinc atrox rixa oritur. Ualerium Horatiumque lictor decemuiri inuadit: franguntur a multitudine fasces. in contionem Appius escendit: sequuntur Horatius Ualeriusque.

3.49.5eos contio audit: decemuiro obstrepitur. iam pro imperio Ualerius discedere a priuato lictores iubebat, cum fractis animis Appius, uitae metuens, in domum se propinquam foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit.

3.49.6Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit. uidet imperium ui uictum. agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidauerat, senatum postremo uocari iussit.

3.49.7ea res, quod magnae parti patrum displicere acta decemuirorum uidebantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedauit.

3.49.8senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis prouidendum ne quid Uergini aduentus in exercitu motus face

ch. 50 3.50.1 ret. itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Uecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab seditione milites contineant.

3.50.2ibi Uerginius maiorem quam reliquerat in urbe motum exciuit. nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant,

3.50.3conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. et togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant.

3.50.4quaerentibus quid rei esset, flens diu uocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.

3.50.5supinas deinde tendens manus, commilitones appellans orabat ne quod scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum auersarentur.

3.50.6sibi uitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum uelut seruam ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum;

3.50.7nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit eo effrenatiorem fore.

3.50.8aliena calamitate documentum datum illis cauendae similis iniuriae. quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica uictura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse;

3.50.9non esse iam Appi libidini locum in domo sua: ab alia uiolentia eius eodem se animo suum corpus uindicaturum quo uindicauerit filiae: ceteri sibi ac liberis suis consulerent.

3.50.10haec Uerginio uociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse,

3.50.11insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur uellerentque signa et Romam proficiscerentur.

3.50.12decemuiri simul iis quae uidebant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur: imperium si quis inhiberet, et uiros et armatos se esse respondetur.

3.50.13eunt agmine ad urbem et Auentinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. alia uox nulla uiolenta audita est.

3.50.14senatum Sp. Oppius habet. nihil placet aspere agi;

3.50.15quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus uerbis cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque auerso ab hostibus patriam suam cepissent.

3.50.16non defuit quod responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum certo duce nec satis audentibus singulis inuidiae se offerre. id modo a multitudine conclamatum est ut L. Ualerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.

ch. 51 3.51.1 dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse;

3.51.2placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.

3.51.3cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate' inquit, 'ista de me iudicia.

3.51.4nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae sint.

3.51.5si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.'

3.51.6ita decem numero tribunos militares creant.

3.51.7neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.

3.51.8Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur,

3.51.9peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.

3.51.10porta Collina urbem intrauere sub signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent.

3.51.11M. Oppium Sex. Manilium creant. patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis.

3.51.12Sicci caedes decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum. illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.

3.51.13decemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.

ch. 52 3.52.1 per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Auentino transit,

3.52.2adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros qua sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant.

3.52.3uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suorum nihil uiolando imitati.

3.52.4secuta exercitum plebs, nullo qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.

3.52.5cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Ualerius uociferabantur:

3.52.6'quid exspectabitis, patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis ac parietibus iura dicturi estis?

3.52.7non pudet lictorum uestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium?

3.52.8atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis.

3.52.9nouam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo

3.52.10minus illi auxilii egeant.' cum haec ex omni parte iactarentur, uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate patrum adfirmant.

3.52.11id modo simul orant ac monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

ch. 53 3.53.1 tum Ualerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus uideretur reuocandam componendasque res, decemuiris quoque ab ira et impetu multitudinis praecauere iubentur.

3.53.2profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine uerba facit.

3.53.3idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante aduentum legatorum consilio ea postulauit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.

3.53.4potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.

3.53.5de decemuirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant uiuosque igni concrematuros minabantur.

3.53.6legati ad ea: 'quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro uobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios.

3.53.7irae uestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis.

3.53.8nunquamne quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres? scuto uobis magis quam gladio opus est.

3.53.9satis superque humili est, qui iure aequo in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo.

3.53.10etiam si quando metuendos uos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti satis est.'

ch. 54 3.54.1 facerent ut uellent permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.

3.54.2profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemuiri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere:

3.54.3Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit, 'imminet fortuna.

3.54.4uideo donec arma aduersariis tradantur diferri aduersus nos certamen. dandus inuidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror quo minus decemuiratu abeam.'

3.54.5factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.

3.54.6his senatus consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu, ingenti hominum laetitia.

3.54.7nuntiantur haec plebi. legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque ciuitati restitutam.

3.54.8legati pro contione: 'quod bonum faustum felixque sit uobis reique publicae, redite in patriam ad penates coniuges liberosque uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam modestiam ferte in urbem.

3.54.9in Auentinum ite, unde profecti estis; ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis uestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex

3.54.10maximus qui comitia habeat.' ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. conuellunt inde signa profectique Romam certant cum obuiis gaudio. armati per urbem silentio in Auentinum perueniunt.

3.54.11ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt, omnium primum L. Uerginium, inde L. Icilium et P. Numitorium,

3.54.12auunculum Uerginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat.

3.54.13spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M.

3.54.14Pomponius C. Apronius P. Uillius C. Oppius. tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta.

3.54.15confestim de consulibus creandis cum prouocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.

ch. 55 3.55.1 per interregem deinde consules creati L. Ualerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;

3.55.2quidquid enim libertati plebis caueretur, id suis decedere opibus credebant.

3.55.3omnium primum, cum uelut in controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.

3.55.4aliam deinde consularem legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decemuirali potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo nouam legem,

3.55.5ne quis ullum magistratum sine prouocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae haberetur.

3.55.6et cum plebem hinc prouocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti uiderentur, cuius rei prope iam memoria aboleuerat, relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renouarunt,

3.55.7et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret.

3.55.8hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri;

3.55.9itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod, etsi non iure fiatnoceri enim ei cui hac lege non liceattamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto aedilem;

3.55.10tribunos uetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos esse.

3.55.11fuere qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem appellari.

3.55.12quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.

3.55.13hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur uitiabanturque.

3.55.14M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogauit plebesque sciuit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine prouocatione creasset, tergo ac capite puniretur.

3.55.15haec omnia ut inuitis, ita non aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeuiebatur.

ch. 56 3.56.1 fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate, tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati, accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt.

3.56.2cum diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuuenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius uidissent.

3.56.3tum Uerginius 'oratio' inquit, 'rebus dubiis inuenta est; itaque neque ego accusando apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar.

3.56.4omnium igitur tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio. unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges uindicias non dedisse,

3.56.5in uincla te duci iubebo.' nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos appellauit et, nullo morante arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit.

3.56.6audita uox una uindex libertatis, ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.

3.56.7et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt et superbiae crudelitatique etsi seras, non leues tamen uenire poenas

3.56.8prouocare qui prouocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in uincla egentem iure libertatis qui liberum corpus in seruitutem addixisset,—ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis uox audiebatur:

3.56.9maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in uincla ducatur.

3.56.10ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.

3.56.11non ita se inuidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia ciuium suorum spei habeat. quod si indicta causa in uincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere ne imitentur quos oderint.

3.56.12quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemuiros criminati sint, at se prouocare ad populum, implorare leges de prouocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.

3.56.13quem enim prouocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit.

ch. 57 3.57.1 contra ea Uerginius unum Ap. Claudium et legum expertem et ciuilis et humani foederis esse aiebat:

3.57.2respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemuir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini ciuium infestus, uirgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor,

3.57.3carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem uerso uirginem ingenuam in oculis populi Romani, uelut bello captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;

3.57.4ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram patris in filiam armauerit; ubi tollentes corpus semianime uirginis sponsum auumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus. et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae uocare sit solitus.

3.57.5proinde ut ille iterum ac saepius prouocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni uindicias ab libertate in seruitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in uincla duci iubere.

3.57.6ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, cum tanti uiri supplicio suamet plebi iam nimia libertas uideretur, in carcerem est coniectus; tribunus ei diem prodixit.

3.57.7inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam uenerunt, donumque ob eam Ioui optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parui ponderis, prout res haud opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.

3.57.8iisdem auctoribus cognitum est Aequos Uolscosque summa ui bellum apparare.

3.57.9itaque partiri prouincias consules iussi. Horatio Sabini, Ualerio Aequi euenere. cum ad ea bella dilectum edixissent, fauore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna uoluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, ueteranis admixtis, firmior exercitus fuit.

3.57.10priusquam urbe egrederentur, leges decemuirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt. sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.

ch. 58 3.58.1 C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque

3.58.2ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones.

3.58.3auerterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.

3.58.4se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse.

3.58.5erant quos moueret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.

3.58.6iustiores hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit.

3.58.7subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur.

3.58.8plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret.

3.58.9Oppius quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere. collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt.

3.58.10et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit,

3.58.11manesque Uerginiae, mortuae quam uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, nullo relicto sonte tandem quieuerunt.

ch. 59 3.59.1 ingens metus incesserat patres, uoltusque iam iidem tribunorum erant qui decemuirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestati, 'et libertatis' inquit,

3.59.2'nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in uincla duci quemquam sum passurus.

3.59.3nam neque uetera peccata repeti iam oblitterata placet, cum noua expiata sint decemuirorum suppliciis, et nihil admissum iri quod uim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum amborum in

3.59.4libertate uestra tuenda cura.' ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum inuidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obuiam ituros licentiae eorum consules appareret.

3.59.5multique erant qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent; neque erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.

ch. 60 3.60.1 consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu, in prouincias diuersi abiere. Ualerius aduersus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Uolscorumque sustinuit consilio bellum;

3.60.2quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemuirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.

3.60.3castris mille passuum ab hoste positis copias continebat. hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, prouocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.

3.60.4tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi Uolscique, postquam concessum propemodum de uictoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium quam satis uirium ad certamen.

3.60.5quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem, instructaque acie ultro hostem lacessit.

3.60.6ubi illi, conscientia quid abesset uirium, detractauere pugnam, creuit extemplo Romanis animus, et pro uictis habebant pauentes intra uallum.

3.60.7cum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere. et Romani quidem pleni spei corpora curabant: haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad reuocandos praedatores dimittunt.

3.60.8recurritur ex proximis locis: ulteriores non inuenti. ubi inluxit, egreditur castris Romanus, uallum inuasurus ni copia pugnae fieret. et postquam multa iam dies erat neque mouebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; motaque acie, indignatio Aequos et Uolscos incessit, si uictores exercitus uallum potius quam uirtus et arma tegerent. igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere.

3.60.9iamque pars egressa portis erat deincepsque alii seruabant ordinem, in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis uiribus fulta constaret hostium acies, intulit signa;

3.60.10adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu inuadit.

3.60.11rettulere primo pedem hostes; deinde cum animos collegissent et undique duces uictisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.

ch. 61 3.61.1 consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare, sibimet ipsis uicturos, non ut decemuirorum uictores praemium essent.

3.61.2non Appio duce rem geri, sed consule Ualerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus proeliis per duces non per milites stetisse ne uincerent.

3.61.3turpe esse contra ciues plus animi habuisse quam contra hostes et domi quam foris seruitutem magis timuisse.

3.61.4unam Uerginiam fuisse cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium ciuem periculosae libidinis; at si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore;

3.61.5nolle ominari quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Auentini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent,

3.61.6ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemuiros esse quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi Romani esse.

3.61.7haec ubi inter signa peditum dicta dedit, auolat deinde ad equites. 'agite, iuuenes' inquit, 'praestate uirtute peditem ut honore atque ordine praestatis.

3.61.8primo concursu pedes mouit hostem; pulsum uos immissis equis exigite e campo. non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt'.

3.61.9concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna, et perruptis ordinibus elati ad nouissimam aciem, pars libero spatio circumuecti, iam fugam undique capessentes plerosque a castris auertunt praeterequitantesque absterrent.

3.61.10peditum acies et consul ipse uisque omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede, maiore praeda potitur.

3.61.11huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia modo celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.

3.61.12iam Horatius eos excursionibussufficiendoproeliisque leuibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemuirorum ductu acceptae, paruaque certamina in summam totius profecerant spei.

3.61.13nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia paruaque carperent summam unius belli?

3.61.14quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?

ch. 62 3.62.1 ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore?

3.62.2ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit; consilio collegae, uirtute militum uictoria parta est.

3.62.3quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.

3.62.4si trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque uestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis

3.62.5uirtutisque uestrae.' postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est.

3.62.6postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt. proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria elatum.

3.62.7consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere.

3.62.8quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, sescenti fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt.

3.62.9uerecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

ch. 63 3.63.1 uadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu.

3.63.2eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio uirtus magis enituit.

3.63.3consul prouidere omnia, laudare fortes, increpare sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim uirorum opera edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.

3.63.4redintegrato clamore undique omnes conisi hostem auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recipit.

3.63.5gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit. populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.

3.63.6consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi.

3.63.7itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis estiam tum Apollinare appellabant—, auocauere senatum.

3.63.8ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio uociferante de patribus,

3.63.9non de hostibus consules triumphare uelle gratiamque pro priuato merito in tribunum, non pro uirtute honorem peti. nunquam ante de triumpho per populum actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse;

3.63.10ne reges quidem maiestatem summi ordinis imminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.

3.63.11in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.

ch. 64 3.64.1 haec uictoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam uertit, conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et, quo sua minus cupiditas emineret, consulibus quoque continuarent magistratum.

3.64.2consensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura plebis labefactata essent.

3.64.3quid futurum nondum firmatis legibus, si nouos tribunos per factionis suae consules adorti essent? non enim semper Ualerios Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.

3.64.4forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte euenit, uiro prudenti et ex continuatione magistratus inuidiam imminentem cernenti.

3.64.5qui cum ex ueteribus tribunis negaret se ullius rationem habiturum, pugnarentque collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex uoluntate patrum,

3.64.6iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum interrogasset quid de comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque se nouos consules creaturos, auctores populares sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis processit.

3.64.7ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si eos populus Romanus, memor libertatis per illos receptae domi, memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi essent,

3.64.8nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus quod perseuerarent ad ultimum dissimiles decemuirorum esse, comitia habuit; et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium nouem tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.

3.64.9satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret et ab iis qui creati essent cooptari collegas iuberet;

3.64.10recitabatque rogationis carmen in quo <sic esset:> 'si tribunos plebei decem rogabo, si qui uos minus hodie decem tribunos plebei feceritis, tum ut ii quos hi sibi collegas cooptassint legitimi eadem lege tribuni

3.64.11plebei sint ut illi quos hodie tribunos plebei feceritis.' Duillius cum ad ultimum perseuerasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, uicta collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.

ch. 65 3.65.1 noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uoluntatem fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp.

3.65.2Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. consules creati Sp. Herminius T. Uerginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere.

3.65.3L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat,

3.65.4rogationem tulit ut qui plebem Romanam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.

3.65.5inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem ortas, sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate patrum, sedauere;

3.65.6plebem, decreto ad bellum Uolscorum et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos.

3.65.7cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter semper ordo grauis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.

3.65.8ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde ne ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.

3.65.9iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.

3.65.10seniores contra patrum ut nimis feroces suos credere iuuenes, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam aduersariis superesse animos.

3.65.11adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari uelle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cauendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam ab nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.

ch. 66 3.66.1 T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt; sed imminebat utrumque.

3.66.2iam non ultra discordia ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus contiones turbaret.

3.66.3ad quarum primum strepitum, uelut signo accepto, arma cepere Aequi ac Uolsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium:

3.66.4eo aduersus se non esse missos exercitus. dissolui licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos uerti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.

3.66.5coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat, tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere, uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.

3.66.6unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum uocauit.

ch. 67 3.67.1 ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum uestrum processi. hoc uos scire, hoc posteris memoriae traditum iri Aequos et Uolscos, uix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos uenisse.

3.67.2hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita uiuitur [is status rerum est] ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris non esset, uitassem.

3.67.3ergo si uiri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? satis honorum, satis superque uitae erat; mori consulem tertium oportuit.

3.67.4quem tandem ignauissimi hostium contempsere? nos consules an uos Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite:

3.67.5si in uobis, nemo deorum nec hominum sit, qui uestra puniat peccata, Quirites: uosmet tantum eorum paeniteat. non illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi, et se et uos nouere:

3.67.6discordia ordinum et uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos.

3.67.7pro deum fidem, quid uobis uoltis? tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decemuiros desiderastis; creari passi sumus. decemuirorum uos pertaesum est; coegimus abire magistratu.

3.67.8manente in eosdem priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos uiros honoratissimosque passi sumus.

3.67.9tribunos plebis creare iterum uoluistis; creastis. consules facere uestrarum partium; etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque magistratum plebi donum fieri uidimus. auxilium tribunicium, prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.

3.67.10qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores.

3.67.11satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons; Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri, in nos armati estis.

ch. 68 3.68.1 agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleueritis principibus,

3.68.2iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta.

3.68.3at enim communis res per haec loco est peiore; ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur.

3.68.4quid est tandem domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent, et criminum in principes et legum aliarum super alias ut contionum; sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam re [fortuna] domum auctior rediit.

3.68.5ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis?

3.68.6at hercules, cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul priuatae triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum uestris fortunis hostem abire sinitis.

3.68.7haerete adfixi contionibus et in foro uiuite: sequitur uos necessitas militandi quam fugitis. graue erat in Aequos et Uolscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos uestras uos persequetur.

3.68.8biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, prae

3.68.9senti pace laeti nec cernentes ex otio illo breui multiplex bellum rediturum. his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me uera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. uellem equidem uobis placere, Quirites; sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga me animo futuri estis.

3.68.10natura hoc ita comparatum est, ut qui apud multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter publicum commodum uidet; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui uos nec in armis nec in otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et stimulare putatis.

3.68.11concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae rei se quam nullius, turbarum ac seditionum duces esse uolunt.

3.68.12quarum rerum si uos taedium tandem capere potest et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his nouis sumere,

3.68.13nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.'

ch. 69 3.69.1 raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc seuerissimi consulis fuit.

3.69.2iuuentus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira impleuere.

3.69.3in senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium omnes uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.

3.69.4alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.

3.69.5orare eum collegamque ut capesserent rem publicam; orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare uastatis agris, urbe prope oppugnata.

3.69.6consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent;

3.69.7cognoscendis causis eorum qui nomina non dedissent bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam,—omnis iuuentus adfuit postero die.

3.69.8cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo mature perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus ueterum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem.

3.69.9insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta.

3.69.10tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.

ch. 70 3.70.1 in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat; et praelatus ille facilitati submittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi.

3.70.2in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.

3.70.3pedites ab dextro cornu egregie pugnauere, haud segniter resistentibus Uolscis.

3.70.4P. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem reuerti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret terga impugnare hostium satius uisum est; momentoque temporis in auersam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Uolscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent.

3.70.5ibi uero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumuentos interclusosque ab suis uociferans, ni equestre proelium conixi omni ui perficerent;

3.70.6nec fugare equitem integrum satis esse: conficerent equos uirosque, ne quis reueheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessiset.

3.70.7haud surdis auribus dicta. impressione una totum equitatum fudere, magnam uim ex equis praecipitauere, ipsos equosque spiculis confodere.

3.70.8is finis pugnae equestris fuit. tunc adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et uincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.

3.70.9in media primum acie uinci coepti, qua permissus equitatus turbauerat ordines;

3.70.10sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate uiribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;

3.70.11cuius ignominiae metu concitati milites inuasere hostem. ita aequata ex omni parte uictoria est. nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse:

3.70.12si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur.

3.70.13uictor Agrippa cum mutua gratulatione ad uictorem collegam castraque hostium uenit. ibi paucis defendentibus momentoque fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti compotem exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt.

3.70.14triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.

3.70.15ego quantum in tanto interuallo temporum conicio, cum Ualerio atque Horatio consulibus qui praeter Uolscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant negatus ab senatu triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita uideretur.

ch. 71 3.71.1 uictoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformauit.

3.71.2Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in uicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere.

3.71.3cum ad causam orandam uenissent, concilio populi a magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis testibus, cum tribus uocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu, et 'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere, errare ego

3.71.4populum in hac causa non patiar.' cum ut uanum eum negarent consules audiendum esse uociferantemque prodi publicam causam submoueri iussissent, tribunos appellat.

3.71.5tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet Scaptius diceret.

3.71.6ibi infit annum se tertium et octogensimum agere, et in eo agro de quo agitur militasse, non iuuenem, uicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum.

3.71.7eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent.

3.71.8sibi exiguum uitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin, quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset, eum senex quoque uoce, qua una posset, uindicaret. magnopere se suadere populo ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.

ch. 72 3.72.1 consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt.

3.72.2cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo, cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.

3.72.3nam famae quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent: hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos?

3.72.4Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum.

3.72.5quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.

3.72.6haec consules, haec patres uociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis [Scaptius] ualet. uocatae tribus iudicauerunt agrum publicum populi Romani esse.

3.72.7nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius uisum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2 Liv. 3 (English) >>Liv. 4

Powered by PhiloLogic