ch. 1
3.1.1
Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt.
hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti
superfuerat.
3.1.2iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi
fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et
agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra
consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri
posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua.
3.1.3possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare
actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popularem
fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in consulem
auerterant.
3.1.4atrox certamen aderat, ni Fabius consilio
neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et
auspicio agri captum priore anno aliquantum a Uolscis esse;
3.1.5Antium, [propinquam] opportunam et maritimam urbem,
coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem
in agros ituram, ciuitatem in concordia fore.
3.1.6haec
sententia accepta est. triumuiros agro dando creat T.
Quinctium A. Uerginium P. Furium; iussi nomina dare
qui agrum accipere uellent.
3.1.7fecit statim, ut fit, fastidium
copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum
coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere
Romae agrum malle quam alibi accipere.
3.1.8Aequi a Q. Fabio
—is eo cum exercitu uenerat—pacem petiere, inritamque
eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.