Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.1.1 | Liv. 3.1.4 (English) | >>Liv. 3.2.5 |
3.1.1
Antio capto , T . Aemilius et Q . Fabius consules fiunt .
hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti
superfuerat .
iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi
fuerat auctor ; itaque secundo quoque consulatu eius et
agrarii se in spem legis erexerant , et tribuni , rem contra
consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri
posse rati , suscipiunt , et consul manebat in sententia sua .
possessores et magna pars patrum , tribuniciis se iactare
actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popularem
fieri querentes , totius inuidiam rei a tribunis in consulem
auerterant .
atrox certamen aderat , ni Fabius consilio
neutri parti acerbo rem expedisset : T . Quincti ductu et
auspicio agri captum priore anno aliquantum a Uolscis esse ;
3.1.5Antium , [propinquam ] opportunam et maritimam urbem ,
coloniam deduci posse ; ita sine querellis possessorum plebem
in agros ituram , ciuitatem in concordia fore .
haec
sententia accepta est . triumuiros agro dando creat T .
Quinctium A . Uerginium P . Furium ; iussi nomina dare
qui agrum accipere uellent .
fecit statim , ut fit , fastidium
copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum
coloni Uolsci adderentur ; cetera multitudo poscere
Romae agrum malle quam alibi accipere .
Aequi a Q . Fabio
—is eo cum exercitu uenerat —pacem petiere , inritamque
eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere .
3.1.2
3.1.3
3.1.4
3.1.6
3.1.7
3.1.8
ch. 2
3.2.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.1.1 | Liv. 3.1.4 (English) | >>Liv. 3.2.5 |