3.9.11'uos' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus,
ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum
auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam
esse; tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus.
3.9.12nobis miserum, inuidiosum uobis est, desertam rem publicam
inuadi. non ius uestrum, sed inuidiam minueritis.
agite cum collega ut rem integram in aduentum consulum
differat. ne Aequi quidem ac Uolsci, morbo absumptis
priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere.'
agunt cum Terentilio tribuni,
3.9.13dilataque in speciem
actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.
ch. 10
3.10.1
Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit.
et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio
praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret.
3.10.2reliqua uendita, quibus domini non exstitere. debebatur
omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est,
tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.
3.10.3iactata
per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est;
cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit.
3.10.4tum imperatori exercituique honos suus redditus. triumphauit
de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae suae
legiones. alteri consuli datum ut ouans sine militibus
urbem iniret.
3.10.5anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata
collegio nouos adgressa consules est; erant consules P.
3.10.6Uolumnius Ser. Sulpicius. eo anno caelum ardere uisum,
terra ingenti concussa motu est. bouem locutam, cui rei
priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia
et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuolitando
rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse
per aliquot dies ut nihil odor mutaret.