Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.10.4 | Liv. 3.10.11 (English) | >>Liv. 3.11.5 |
3.10.8ecce , ut idem in singulos annos orbis
uolueretur , Hernici nuntiant Uolscos et Aequos , etsi abscisae
res sint , reficere exercitus ; Antii summam rei positam ;
Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere ; id caput ,
eas uires belli esse .
ut haec dicta in senatu sunt , dilectus
edicitur ; consules belli administrationem inter se dispertiri
iussi , alteri ut Uolsci , alteri ut Aequi prouincia esset .
tribuni
coram in foro personare , fabulam compositam Uolsci
belli , Hernicos ad partes paratos . iam ne uirtute quidem
premi libertatem populi Romani sed arte eludi .
quia occidione
prope occisos Uolscos et Aequos mouere sua sponte
arma posse iam fides abierit , nouos hostes quaeri ; coloniam
fidam propinquam infamem fieri .
bellum innoxiis Antiatibus
indici , geri cum plebe Romana , quam oneratam armis
ex urbe praecipiti agmine acturi essent , exsilio et relegatione
ciuium ulciscentes tribunos .
sic , ne quid aliud actum putent ,
uictam legem esse , nisi dum in integro res sit , dum
domi , dum togati sint , caueant ne possessione urbis pellantur ,
ne iugum accipiant .
si animus sit , non defore auxilium ;
consentire omnes tribunos . nullum terrorem externum ,
nullum periculum esse ; cauisse deos priore anno ut
tuto libertas defendi posset . haec tribuni .
3.10.9
3.10.10
3.10.11
3.10.12
3.10.13
3.10.14
ch. 11
3.11.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.10.4 | Liv. 3.10.11 (English) | >>Liv. 3.11.5 |