Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.9.10 | Liv. 3.10.5 (English) | >>Liv. 3.10.12 |
3.10.1
Lucretius cum ingenti praeda , maiore multo gloria rediit .
et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio
praeda , ut suum quisque per triduum cognitum abduceret .
reliqua uendita , quibus domini non exstitere . debebatur
omnium consensu consuli triumphus ; sed dilata res est ,
tribuno de lege agente ; id antiquius consuli fuit .
iactata
per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est ;
cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit .
tum imperatori exercituique honos suus redditus . triumphauit
de Uolscis Aequisque ; triumphantem secutae suae
legiones . alteri consuli datum ut ouans sine militibus
urbem iniret .
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata
collegio nouos adgressa consules est ; erant consules P .
Uolumnius Ser . Sulpicius . eo anno caelum ardere uisum ,
terra ingenti concussa motu est . bouem locutam , cui rei
priore anno fides non fuerat , creditum . inter alia prodigia
et carne pluit , quem imbrem ingens numerus auium interuolitando
rapuisse fertur ; quod intercidit , sparsum ita iacuisse
per aliquot dies ut nihil odor mutaret .
libri per duumuiros
sacrorum aditi ; pericula a conuentu alienigenarum praedicta ,
ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent ;
inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur . id factum
ad impediendam legem tribuni criminabantur , ingensque
aderat certamen .
ecce , ut idem in singulos annos orbis
uolueretur , Hernici nuntiant Uolscos et Aequos , etsi abscisae
res sint , reficere exercitus ; Antii summam rei positam ;
Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere ; id caput ,
eas uires belli esse .
3.10.2
3.10.3
3.10.4
3.10.5
3.10.6
3.10.7
3.10.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.9.10 | Liv. 3.10.5 (English) | >>Liv. 3.10.12 |