Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.11.11 | Liv. 3.12.7 (English) | >>Liv. 3.13.7 |
3.12.4Sp . Furius , missum ab Quinctio Capitolino
sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio ; neminem
unum esse cuius magis opera putet rem restitutam .
L . Lucretius ,
consul anni prioris , recenti gloria nitens , suas laudes
participare cum Caesone , memorare pugnas , referre egregia
facinora nunc in expeditionibus , nunc in acie ;
3.12.6suadere et
monere iuuenem egregium , instructum naturae fortunaeque
omnibus bonis , maximum momentum rerum eius ciuitatis in
quamcumque uenisset , suum quam alienum mallent ciuem
esse .
quod offendat in eo , feruorem et audaciam , aetatem
cottidie auferre : quod desideretur , consilium , id in dies
crescere . senescentibus uitiis , maturescente uirtute , sinerent
tantum uirum senem in ciuitate fieri .
pater inter hos L .
Quinctius , cui Cincinnato cognomen erat , non iterando
laudes , ne cumularet inuidiam , sed ueniam errori atque
adulescentiae petendo , sibi qui non dicto , non facto quemquam
offendisset , ut condonarent filium orabat .
sed alii
auersabantur preces aut uerecundia aut metu , alii se suosque
mulcatos querentes atroci responso iudicium suum
praeferebant .
3.12.5
3.12.7
3.12.8
3.12.9
ch. 13
3.13.1
3.13.2
3.13.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.11.11 | Liv. 3.12.7 (English) | >>Liv. 3.13.7 |