ch. 13
3.13.1
premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen unum,
quod M. Uolscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus
plebis fuerat,
3.13.2testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia
in urbe fuerat, in iuuentutem grassantem in Subura
incidisse. ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem
natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab
Caesone cecidisse;
3.13.3semianimem inter manus domum ablatum,
mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam
atrocem per consules superiorum annorum licuisse. haec
Uolscio clamitante adeo concitati homines sunt ut haud
multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
3.13.4Uerginius
arripi iubet hominem et in uincula duci. patricii ui
contra uim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis
dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum
indemnatum indicta causa non debere uiolari.
3.13.5tribunus
supplicium negat sumpturum se de indemnato; seruaturum
tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem necauerit,
de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat.
3.13.6appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in
uincla conici uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur
populo promitti placere pronuntiant.
3.13.7summam pecuniae
quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad
senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, retentus
in publico est.
3.13.8uades dari placuit; unum uadem tribus
milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis
est. decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est
reum. hic primus uades publico dedit. dimissus e foro
nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit.
3.13.9iudicii die cum
excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Uerginio
comitia habente, collegae appellati dimisere concilium.
3.13.10pecunia a patre exacta crudeliter, ut diuenditis omnibus
bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio quodam
tugurio uiueret.