3.13.6appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in
uincla conici uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur
populo promitti placere pronuntiant.
3.13.7summam pecuniae
quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad
senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, retentus
in publico est.
3.13.8uades dari placuit; unum uadem tribus
milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis
est. decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est
reum. hic primus uades publico dedit. dimissus e foro
nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit.
3.13.9iudicii die cum
excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Uerginio
comitia habente, collegae appellati dimisere concilium.
3.13.10pecunia a patre exacta crudeliter, ut diuenditis omnibus
bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio quodam
tugurio uiueret.
ch. 14
3.14.1
hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem: ab
externis armis otium fuit.
3.14.2cum uelut uictores tribuni perculsis
patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent
legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent possessione
rei publicae,
3.14.3iuniores, id maxime quod Caesonis
sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos;
sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam temperauere
impetus suos.
3.14.4cum primo post Caesonis exsilium
lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium
exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere
causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam
gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones
exstitisse plebes quereretur.