3.14.4cum primo post Caesonis exsilium
lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium
exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere
causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam
gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones
exstitisse plebes quereretur.
3.14.5mediis diebus quibus
tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut
quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines,
domum inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati
sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque
publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi
coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat.
3.14.6ne uoce quidem
incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permulcendo
tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum
annum artibus lex elusa est. nec cetera modo tribuni tranquillo
peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
ch. 15
3.15.1
accipiunt ciuitatem placidiorem consules C. Claudius
Appi filius et P. Ualerius Publicola. nihil noui nouus annus
attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tenebat.
3.15.2quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant,
eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando
facerent:
3.15.3coniurationem factam; Caesonem Romae
esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia
inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuentus
tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque
eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum
fuerat.
3.15.4et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope sollemne
in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud
nouum malum necopinato exortum.